EPITOMA REI MILITARIS PDF

Secundus liber ueteris militiae continet morem, ad quem pedestris institui possit exercitus. Tertius liber omnia artium genera, quae terrestri proelio necessaria uidentur, exponit. Quartus liber uniuersas machinas, quibus uel obpugnantur ciuitates uel defenduntur, enumerat; naualis quoque belli praecepta subnectit. In omni autem proelio non tam multitudo et uirtus indocta quam ars et exercitium solent praestare uictoriam.

Author:Vojar Taut
Country:Denmark
Language:English (Spanish)
Genre:Sex
Published (Last):1 October 2009
Pages:330
PDF File Size:13.65 Mb
ePub File Size:4.75 Mb
ISBN:629-2-18224-288-2
Downloads:89782
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Jutaxe



Secundus liber ueteris militiae continet morem, ad quem pedestris institui possit exercitus. Tertius liber omnia artium genera, quae terrestri proelio necessaria uidentur, exponit. Quartus liber uniuersas machinas, quibus uel obpugnantur ciuitates uel defenduntur, enumerat; naualis quoque belli praecepta subnectit. In omni autem proelio non tam multitudo et uirtus indocta quam ars et exercitium solent praestare uictoriam. Romanos omnes gentes sola armorum exercitatione uicisse.

Ex quibus regionibus tirones legendi sint. Utrum ex agris an ex urbibus utiliores sint tirones. Cuius aetatis tirones probandi sint. Qua statura iuniores probandi sint. Ex uultu et positione corporis agnosci in eligendo qui meliores possint esse tirones. Cuius artis tirones uel eligendi sint uel respuendi. Quando tirones signandi sint. Ad gradum militarem et cursum et saltum exercendos tirones. Ad usum natandi exercendos tirones.

Quemadmodum ad scuta uiminea uel ad palos antiqui exercebant tirones. Non caesim sed punctim ferire docendos tirones. Armaturam docendos tirones. Tirones exercendos ad missibilia iacenda. Sagittis diligenter tirones inbuendos.

Ad iactandos lapides fundis exercendos tirones. De exercitio plumbatarum. Quemadmodum ad ascendendos equos tirones exercendi sint. Ad portandum pondus exercendos tirones. Quo armorum genere usi sint antiqui. De munitione castrorum. In qualibus locis constituenda sint castra. Quali specie castra delinianda sint. Quo genere munienda sint castra. Quemadmodum munienda sint castra, cum hostis immineat. Quemadmodum exerceantur tirones, ut in acie ordines et interualla custodiant.

Quantum spatium ire ac redire debeant uel quotiens in mense exerceri, cum educuntur milites ambulatum. De adhortatione rei militaris Romanaeque uirtutis. Antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus, quia neque recte aliquid inchoatur, nisi post Deum fauerit imperator, neque quemquam magis decet uel meliora scire uel plura quam principem, cuius doctrina omnibus potest prodesse subiectis.

Quod Octauianum Augustum ac bonos dehinc principes libenter habuisse frequentibus declaratur exemplis. Sic regnantium testimoniis crebuit eloquentia, dum non culpatur audacia. Hac ego imitatione conpulsus dum considero clementiam uestram ausibus litterarum magis ignoscere posse quam ceteros, tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse uix sensi licet in hoc opusculo nec uerborum concinnitas sit necessaria nec acumen ingenii, sed labor diligens ac fidelis, ut, quae apud diuersos historicos uel armorum disciplinam docentes dispersa et inuoluta celantur, pro utilitate Romana proferantur in medium.

De dilectu igitur atque exercitatione tironum per quosdam gradus et titulos antiquam consuetudinem conamur ostendere; non quo tibi, imperator inuicte, ista uideantur incognita, sed ut, quae sponte pro reipublicae salute disponis, agnoscas olim custodisse Romani imperii conditores et in hoc paruo libello, quicquid de maximis rebus semperque necessariis requirendum credis, inuenias.

Nulla enim alia re uidemus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim aduersus Gallorum multitudinem paucitas Romana ualuisset? Quid aduersus Germanorum proceritatem breuitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed et uiribus corporum nostris praestitisse manifestum est; Afrorum dolis atque diuitiis semper impares fuimus; Graecorum artibus prudentiaque nos uinci nemo dubitauit.

Sed aduersus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque euenire in acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, seuere in desides uindicare.

Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam: nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad uictoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem. Rerum ordo deposcit, ut, ex quibus prouinciis uel nationibus tirones legendi sint, prima parte tractetur.

Constat quidem in omnibus locis et ignauos et strenuos nasci. Sed tamen et gens gentem praecedit in bello et plaga caeli ad robur non tantum corporum sed etiam animorum plurimum ualet; quo loco ea, quae a doctissimis hominibus conprobata sunt, non omittamus. Omnes nationes, quae uicinae sunt soli, nimio calore siccitas, amplius quidem sapere, sed minus habere sanguinis dicunt ac propterea constantiam ac fiduciam comminus non habere pugnandi, quia metuunt uulnera qui exiguum sanguinem se habere nouerunt.

Contra septentrionales populi, remoti a solis ardoribus, inconsultiores quidem, sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissimi. Tirones igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis suppetat ad uulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudentia, quae et modestiam seruat in castris et non parum prodest in dimicatione consiliis.

Sequitur, ut, utrum de agris an de urbibus utilior tiro sit, requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub diuo t in labore nutritur, solis patiens, umbrae neglens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, paruo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre consuetudo de rure est.

Interdum tamen necessitas exigit etiam urbanos ad arma conpelli, qui ubi nomen dedere militiae, primum laborare, decurrere, portare pondus et solem pulueremque ferre condiscant, parco uictu utantur et rustico, interdum sub diuo interdum sub papilionibus commerentur.

Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et, si longior expeditio emergit, in agrariis plurimum detinendi sunt proculque habendi a ciuitatis inlecebris, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat et animis. Nec infitiandum est post urbem conditam Romanos ex ciuitate profectos semper ad bellum; sed tunc nullis deliciis frangebantur, sudorem cursu et campestri exercitio collectum iuuentus natans abluebat in Tiberi idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat armorum; quod usque adeo uerum est, ut aranti Quinctio Cincinnato dictaturam constet oblatam.

Ex agris ergo subplendum robur praecipue uidetur exercitus; nescio quomodo enim minus mortem timet qui minus deliciarum nouit in uita. Nunc, qua aetate milites legi conueniat, exploremus. Et quidem, si antiqua consuetudo seruanda est, incipientem puberatem ad dilectum cogendam nullus ignorat; non enim tantum celerius sed etiam perfectius inbuuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante temptandus est, quam corpus aetate pigrescat.

Uelocitas enim est quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem. Habeat etiam spatium uniuersa discendi. Neque enim parua aut leuis ars uideatur armorum, siue equitem siue peditem sagittarium uelis inbuere siue scutatum, armaturae numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis uiribus iaciat, ut fossam ducere, sudes scienter figere nouerit, tractare scutum et obliquis ictibus uenientia tela deflectere, plagam prudenter uitare, audacter inferre.

Huic taliter insituto tironi pugnare aduersum quoslibet hostes in acie formido non erit sed uoluptas. Proceritatem tironum ad incommam scio semper exactam, ita ut VI pedum uel certe V et X unciarum inter alares equites uel in primis legionum cohortibus probarentur.

Sed tunc erat amplior multitudo, et plures militiam sequebantur aramatam; necdum enim ciuilis pars florentiorem abducebat iuuentutem.

Si ergo necessitas exigit, non tam staturae rationem conuenit habere quam uirium. Et ipso Homero teste non fallitur, qui Tydeum minorem quidem corpore sed fortiroem armis fuisse significat. Sed qui dilectum acturus est uehementer intendat, ut ex uultu, ex oculis, ex omni conformatione membrorum eos eligat, qui implere ualeant bellatores. Sit ergo adulescens Martio operi deputandus uigilantibus oculis, erecta ceruice, lato pectore, umeris musculosis, ualentibus brachiis, digitis longioribusm uentre modicus, exilior clunibus, suris et pedibus non superflua carne distentis sed neruorum duritia collectis.

Cum haec in tirone signa deprehenderis, proceritatem non magno opere desideres. Utilius est enim fortes milites esse quam grandes. Sequitur, ut, cuius artis uel eligendi uel penitus repudiandi sint milites, indagemus. Piscatores aucupes dulciarios linteones omnesque, qui aliquid tractasse uidebuntur ad gynacea pertinens, longe arbitror pellendos a castris; fabros ferrarios carpentarios, macellarios et ceruorum aprorumque uenatores conuenit sociare militiae.

Et hoc est in quo totius reipublicae salus uertitur, ut tirones non tantum corporibus sed etiam animis praestantissimi diligantur; uires regni et Romani nominis fundamentum in prima dilectus examinatione consistunt. Nec leue hoc putetur officium aut passim quibuscumque mandandum; quod apud ueteres inter tam uaria genera uirtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum.

Iuuentus enim, cui defensio prouinciarum, cui bellorum est committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere. Honestas enim idoneum militem reddit, uerecundia, dum prohibet fugere, facit esse uictorem. Quid enim prodest, si exerceatur ignauus, si pluribus stipendiis moretur in castris? Numquam exercitus proficit tempore, cuius in probandis tironibus claudicarit electio.

Et quantum usu experimentisque cognouimus, hinc tot ubique ab hostibus inlatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum honestiores quique ciuilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt.

A magnis ergo uiris magnaque diligentia idoneos eligi conuenit iuniores. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro dilectus, uerum ante exercitio pertemptandus, ut, utrum uere tanto operi aptus sit, possit agnosci. Et uelocitas in illo requiranda uidetur et robur, et utrum armorum disciplinam ediscere ualeat, utrum habeat confidentiam militarem.

Plerique enim, quamuis non improbabiles uideantur in specie, tamen experimentis conprobantur indigni. Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum strenuissimi subrogandi sunt. In omni enim conflictu non tam prodest multitudo quam uirtus. Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis aboleuit. Quem inuenias, qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis ergo uel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est.

Sed illi res gestas et euentas tantum scripsere bellorum, ista, quae nunc quaerimus, tamquam nota linquentes. Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros rettulere conplura quae tactica uocant; sed nos disciplinam militarem populi Romani debemus inquirere, qui ex paruissimis finibus imperium suum paene solis regionibus et mundi ipsius fine distendit.

Haec necessitas conpulit euolutis auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere, quae Cato ille Censorius de disciplina militari scripsit, quae Cornelius Celsus, quae Frontinus perstringenda duxerunt, quae Paternus diligentissimus iuris militaris adsertor in libros redegit, quae Augusti et Traiani Hadrianique constitutionibus cauta sunt. Nihil enim mihi auctoritatis adsumo sed horum, quos supra rettuli, quae dispersa sunt, uelut in ordinem epitomata conscribo.

Primis ergo meditationum auspiciis tirones militarem edocendi sunt gradum. Nihil enim magis in itinere uel in acie custodiendum est, quam ut omnes milites incedendi ordinem seruent. Quod aliter non potest fieri, nisi assiduo exercitio ambulare celeriter et aequaliter discant. Periculum enim ab hostibus semper grauissimum sustinet diuisus et inordinatus exercitus. Militari ergo gradu XX milia passuum horis quinque dumtaxat aestiuis conficienda sunt.

KAZIMIERZ SIKORSKI HARMONIA PDF

Epitoma rei militaris

Sources[ edit ] Vegetius based his treatise on descriptions of Roman armies, especially those of the mid to late Republic. Vegetius explains how one should fortify and organise a camp, how to train troops, how to handle undisciplined troops, how to handle a battle engagement, how to march, formation gauge, and many other useful methods of promoting organisation and valour in the legion. The treatise is carefully laid out in subsections. They are organized into four books: Book I[ edit ] The first book, headed Primus liber electionem edocet iuniorum, ex quibus locis uel quales milites probandi sint aut quibus armorum exercitiis imbuendi, explains the selection of recruits, from which places and what kinds of men are soldiers to be authorised and with what exercises of arms they are to be indoctrinated. Vegetius also describes in detail the organisation, training and equipment of the army of the early Empire.

INTRODUCERE IN STIINTA POLITICA CRISTIAN PREDA PDF

De re militari

.

CEP6030L DATASHEET PDF

.

IMPOSTURAS INTELECTUALES SOKAL PDF

.

Related Articles